- GUJANA vulgo GUJANE
- GUJANA, vulgo GUJANEprov. Americae Merid. quae a quibusdam Guaiana dicitur. Est in mediterraneis, versus lacum Parinic, ad Austr. provinciae Caribnae. Ibi nullae Europaeorum coloniae, Sunt tamen qui illam extendant ad oram Carinarum iuxta mare Boreale, inter ostia fluviorum Amazonum et Orinoci, ubi quaedam coloniae. Ab Hollandis enim, Anglis, Gallis, et Hispanis, htoralis eius pars frequentari solet. Sanson illam 400. leucis longam, 150. latam refert, Descr. Amer. Ceterum, Incolas eius aeternam vitam, felicitatemque ac miseriam post hanc vitam, bonis malisque exspectandam, credere, refert Rich, Waitborn Descr. Nov. Angl. Part. I. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.